라틴어 문장 검색

quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
De latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint stantes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestimantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장30)
item Patris in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint et columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장33)
latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus quam unam sustinere contignationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장74)
Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in urbe propter necessitatem angustiarum non patiuntur esse latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장79)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
praeterea in domini est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo quadrato velit aedificare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장27)
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장70)

SEARCH

MENU NAVIGATION